- FORAMEN
- FORAMENin Ostiis Veterum duplex fuit. Alterum, per quod immissa ab his, qui foris erant, clave, adducebatur ac reducebatur aliquod ferratum veruculum seu pessulum, quo ostium intus retinebatur vinctum et posti iunctum, ut hodieque fit. Alterum, et quidem vetustioris usus, in foribus, quae seram habebant, ubi non reducebatur βάλανος, sed ab imo sursum trahebatur et clavim immissam sequebatur, ut supra diximus, ubi de Balanagra et Balano. Hae ut reserari poslent ab iis, qui foris adstabant, satis grande foramen supra locum serae relinquebatur in ostio, per quod munus transmitti nequitet, et βάλανος in βαλανοδόκην demitti claudendae ianuae et rursus eidem aperiendae βαλανάγρα in βάλανον immtti. Apulei. l. 4. Tunc itaque ---- Lamachus ---- quâ clavi immittendae foramen senim immissa manu claustrum evellere gestiebat. Quod latius patet ex Tacticis Aeneae, in quibus memoratae fraudes, ab exteris admissae, circa βάλανον eruendam ac dolo evellendam, absque ope βαλανάγρας, in plerisque urbium portis, non potuêre admitti, nisi per foramen dictum. Per hoc enim immisso brachio si quis modulum balani cepisset, ad eum modulum clave factâ etiam urbe exclusus vel aedibus, falsâ clave per foramen immissâ, fores reserare in proclivi habuit. Quo pertinet lepida historia, de Philosopho Lacyde apud Diog. Laert qui, ubi quid ex penu prompsisset, signaculo (quo promptuaria et cellae muniri solebant) rursus opposito, annulum quo signaverat, solebat per formen ostii intro iacere: at servi, eo viso, per idem formen manu immissâ annulum retrahebant, et penu resignato rursumque signo impresso, quaecunqueve vellent, indeprehensi ex promptuario amovebant. Cum itaqueve nec sera satis secura et in signaculis quoqueve fraus facilis esset, ad illum modum postea itum est, quem primo memoravimus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 926. et seqq. uti de foramine, in pariete triclinii, proluendi pavimenti causâ, cuius fit mentio l. 28. ff. de Servit. praed. urban. aliquid infra in voce Scobs, de pretio margaritarum, pro foraminum ratione, variante, infra itidem in voce Perforaculum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.